Logos Bible Study

Romans 12:14–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. 15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: 16idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: 17nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. 18Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: 19non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. 20Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. 21Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Read in Logos
Romans 12:18: If possible, so far as it depends on you, live peaceably with all.