The Future of Bible Study Is Here.
Romans 11:11–16
11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. 12 Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium: quanto magis plenitudo eorum? 13 Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, 14 si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. 15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? 16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|