Logos Bible Study

Romans 11:11–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. 12Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium: quanto magis plenitudo eorum? 13Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, 14si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. 15Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis?

Read in Logos