Logos Bible Study

Revelation 3:14–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei. 15Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus: 16sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo: 17quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. 18Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. 19Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age. 20Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. 21Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. 22Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

Read in Logos
Revelation 3:19: Those whom I love, I reprove and discipline, so be zealous and repent.