The Future of Bible Study Is Here.
Psalm 32:1–11
Exsultate, justi, in Domino;
rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara;
in psalterio decem chordarum psallite illi.
bene psallite ei in vociferatione.
4 Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera ejus in fide.
5 Diligit misericordiam et judicium;
misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini cæli firmati sunt,
et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris;
ponens in thesauris abyssos.
ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt;
ipse mandavit et creata sunt.
10 Dominus dissipat consilia gentium;
reprobat autem cogitationes populorum,
et reprobat consilia principum.
11 Consilium autem Domini in æternum manet;
cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.