The Future of Bible Study Is Here.
Proverbs 30:10–20
10 Ne accuses servum ad dominum suum,
ne forte maledicat tibi, et corruas.
11 Generatio quæ patri suo maledicit,
et quæ matri suæ non benedicit;
12 generatio quæ sibi munda videtur,
et tamen non est lota a sordibus suis;
13 generatio cujus excelsi sunt oculi,
et palpebræ ejus in alta surrectæ;
14 generatio quæ pro dentibus gladios habet,
et commandit molaribus suis,
ut comedat inopes de terra,
et pauperes ex hominibus.
dicentes: Affer, affer.
Tria sunt insaturabilia,
et quartum quod numquam dicit: Sufficit.
et terra quæ non satiatur aqua:
ignis vero numquam dicit: Sufficit.
17 Oculum qui subsannat patrem,
et qui despicit partum matris suæ,
effodiant eum corvi de torrentibus,
et comedant eum filii aquilæ!
et quartum penitus ignoro:
viam colubri super petram,
viam navis in medio mari,
et viam viri in adolescentia.
20 Talis est et via mulieris adulteræ,
quæ comedit, et tergens os suum
dicit: Non sum operata malum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|