The Future of Bible Study Is Here.
Proverbs 14:1–12
1 Sapiens mulier ædificat domum suam;
insipiens exstructam quoque manibus destruet.
2 Ambulans recto itinere, et timens Deum,
despicitur ab eo qui infami graditur via.
3 In ore stulti virga superbiæ;
labia autem sapientium custodiunt eos.
4 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est;
ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
5 Testis fidelis non mentitur;
profert autem mendacium dolosus testis.
6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit;
doctrina prudentium facilis.
et nescit labia prudentiæ.
8 Sapientia callidi est intelligere viam suam,
et imprudentia stultorum errans.
et inter justos morabitur gratia.
10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ,
in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
tabernacula vero justorum germinabunt.
12 Est via quæ videtur homini justa,
novissima autem ejus deducunt ad mortem.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|