The Future of Bible Study Is Here.
Proverbs 2:1–4:27
1 Fili mi, si susceperis sermones meos,
et mandata mea absconderis penes te:
2 ut audiat sapientiam auris tua,
inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
3 Si enim sapientiam invocaveris,
et inclinaveris cor tuum prudentiæ;
4 si quæsieris eam quasi pecuniam,
et sicut thesauros effoderis illam:
5 tunc intelliges timorem Domini,
et scientiam Dei invenies,
6 quia Dominus dat sapientiam,
et ex ore ejus prudentia et scientia.
et proteget gradientes simpliciter,
et vias sanctorum custodiens.
9 Tunc intelliges justitiam, et judicium,
et æquitatem, et omnem semitam bonam.
10 Si intraverit sapientia cor tuum,
et scientia animæ tuæ placuerit,
et prudentia servabit te:
et ab homine qui perversa loquitur;
13 qui relinquunt iter rectum,
et ambulant per vias tenebrosas;
14 qui lætantur cum malefecerint,
et exsultant in rebus pessimis;
et infames gressus eorum.
16 Ut eruaris a muliere aliena,
et ab extranea quæ mollit sermones suos,
17 et relinquit ducem pubertatis suæ,
18 et pacti Dei sui oblita est.
Inclinata est enim ad mortem domus ejus,
et ad inferos semitæ ipsius.
19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,
nec apprehendent semitas vitæ.
et calles justorum custodias:
21 qui enim recti sunt habitabunt in terra,
et simplices permanebunt in ea;
22 impii vero de terra perdentur,
et qui inique agunt auferentur ex ea.
3 1 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ,
et præcepta mea cor tuum custodiat:
2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem,
apponent tibi.
3 Misericordia et veritas te non deserant;
circumda eas gutturi tuo,
et describe in tabulis cordis tui:
4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam,
coram Deo et hominibus.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo,
et ne innitaris prudentiæ tuæ.
6 In omnibus viis tuis cogita illum,
et ipse diriget gressus tuos.
7 Ne sis sapiens apud temetipsum;
time Deum, et recede a malo:
8 sanitas quippe erit umbilico tuo,
et irrigatio ossium tuorum.
9 Honora Dominum de tua substantia,
et de primitiis omnium frugum tuarum da ei:
10 et implebuntur horrea tua saturitate,
et vino torcularia tua redundabunt.
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias,
nec deficias cum ab eo corriperis:
12 quem enim diligit Dominus, corripit,
et quasi pater in filio complacet sibi.
13 Beatus homo qui invenit sapientiam,
et qui affluit prudentia.
14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti,
et auri primi et purissimi fructus ejus.
15 Pretiosior est cunctis opibus,
et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
16 Longitudo dierum in dextera ejus,
et in sinistra illius divitiæ et gloria.
et omnes semitæ illius pacificæ.
18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam,
et qui tenuerit eam beatus.
19 Dominus sapientia fundavit terram;
stabilivit cælos prudentia.
20 Sapientia illius eruperunt abyssi,
et nubes rore concrescunt.
21 Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis.
Custodi legem atque consilium,
et gratia faucibus tuis.
23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua,
et pes tuus non impinget.
quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25 Ne paveas repentino terrore,
et irruentes tibi potentias impiorum.
26 Dominus enim erit in latere tuo,
et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27 Noli prohibere benefacere eum qui potest:
si vales, et ipse benefac.
28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi:
cum statim possis dare.
29 Ne moliaris amico tuo malum,
cum ille in te habeat fiduciam.
30 Ne contendas adversus hominem frustra,
cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31 Ne æmuleris hominem injustum,
nec imiteris vias ejus:
32 quia abominatio Domini est omnis illusor,
et cum simplicibus sermocinatio ejus.
33 Egestas a Domino in domo impii;
habitacula autem justorum benedicentur.
et mansuetis dabit gratiam.
35 Gloriam sapientes possidebunt;
stultorum exaltatio ignominia.
4 1 Audite, filii, disciplinam patris,
et attendite ut sciatis prudentiam.
legem meam ne derelinquatis.
3 Nam et ego filius fui patris mei,
tenellus et unigenitus coram matre mea.
4 Et docebat me, atque dicebat:
Suscipiat verba mea cor tuum;
custodi præcepta mea, et vives.
5 Posside sapientiam, posside prudentiam:
ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
6 Ne dimittas eam, et custodiet te:
dilige eam, et conservabit te.
7 Principium sapientiæ: posside sapientiam,
et in omni possessione tua acquire prudentiam.
8 Arripe illam, et exaltabit te;
glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum,
et corona inclyta proteget te.
10 Audi, fili mi, et suscipe verba mea,
ut multiplicentur tibi anni vitæ.
11 Viam sapientiæ monstrabo tibi;
ducam te per semitas æquitatis:
12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui,
et currens non habebis offendiculum.
13 Tene disciplinam, ne dimittas eam;
custodi illam, quia ipsa est vita tua.
14 Ne delecteris in semitis impiorum,
nec tibi placeat malorum via.
15 Fuge ab ea, nec transeas per illam;
declina, et desere eam.
16 Non enim dormiunt nisi malefecerint,
et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
et vinum iniquitatis bibunt.
18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit,
et crescit usque ad perfectam diem.
nesciunt ubi corruant.
20 Fili mi, ausculta sermones meos,
et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
21 Ne recedant ab oculis tuis:
custodi ea in medio cordis tui:
22 vita enim sunt invenientibus ea,
et universæ carni sanitas.
23 Omni custodia serva cor tuum,
quia ex ipso vita procedit.
et detrahentia labia sint procul a te.
et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
26 Dirige semitam pedibus tuis,
et omnes viæ tuæ stabilientur.
27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram;
averte pedem tuum a malo:
vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus:
perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt.
Ipse autem rectos faciet cursus tuos,
itinera autem tua in pace producet.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|