Logos Bible Study

Philippians 4:12–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. 13Omnia possum in eo qui me confortat. 14Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. 15Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: 16quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. 17Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. 18Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. 19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.

Read in Logos
Philippians 4:12: I know how to be brought low, and I know how to abound. In any and every circumstance, I have learned the secret of facing plenty and hunger, abundance and need.