Logos Bible Study

Philippians 1:3–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, 5super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. 6Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: 7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. 8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.

Read in Logos
Philippians 1:6: And I am sure of this, that he who began a good work in you will bring it to completion at the day of Jesus Christ.