Logos Bible Study

Philippians 1:19–26

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

19Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, 20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. 21Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. 22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: 24permanere autem in carne, necessarium propter vos. 25Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei: 26ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

Read in Logos
Philippians 1:21: For to me to live is Christ, and to die is gain.