Logos Bible Study

Philippians 1:12–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: 13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, 14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. 15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant: 16quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. 17Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 19Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,

Read in Logos