Logos Bible Study

Philemon 12–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: 13quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: 14sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. 15Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: 16jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? 17Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: 18si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. 19Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: 20ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. 21Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.

22Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. 23Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, 24Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. 25Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

Read in Logos