Logos Bible Study

Numbers 33:51–56

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

51Præcipe filiis Israël, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, 52disperdite cunctos habitatores terræ illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, 53mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem, 54quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur. 55Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ: 56et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.

Read in Logos