Logos Bible Study

Numbers 32:28–42

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

28Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos: 29Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. 30Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca. 31Responderuntque filii Gad et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus: 32ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.

33Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum. 34Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër, 35et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa, 36et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis. 37Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim, 38et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt. 39Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus. 40Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. 41Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair. 42Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe.

Read in Logos