Logos Bible Study

Numbers 32:21–33

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos, 22et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. 23Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. 24Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis: et quod polliciti estis, implete. 25Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster. 26Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: 27nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris. 28Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos: 29Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. 30Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca. 31Responderuntque filii Gad et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus: 32ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.

33Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.

Read in Logos