Logos Bible Study

Numbers 32:20–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

20Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam: 21et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos, 22et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. 23Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. 24Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis: et quod polliciti estis, implete. 25Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster. 26Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: 27nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris. 28Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos:

Read in Logos