Logos Bible Study

Numbers 32:16–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas: 17nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias. 18Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam: 19nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.

Read in Logos