Logos Bible Study

Numbers 3:5–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 6Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, 7et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, 8et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. 9Dabisque dono Levitas 10Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. 11Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. 13Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.

Read in Logos