Logos Bible Study

Numbers 3:25–37

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

25Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis, 26ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. 27Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua. 28Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, 29et castrametabuntur ad meridianam plagam. 30Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: 31et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. 32Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. 33At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua: 34omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. 35Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. 36Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent: 37columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.

Read in Logos