Logos Bible Study

Numbers 3:21–26

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica: 22quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. 23Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, 24sub principe Eliasaph filio Laël. 25Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis, 26ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.

Read in Logos