Logos Bible Study

Numbers 28:26–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. 27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: 28atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, 29per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, 30qui mactatur pro expiatione: præter holocaustum sempiternum et liba ejus. 31Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

Read in Logos