Logos Bible Study

Numbers 28:1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Dixit quoque Dominus ad Moysen: 2Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. 3Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum: 4unum offeretis mane, et alterum ad vesperum: 5decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. 6Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. 7Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. 8Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.

Read in Logos