Logos Bible Study

Numbers 27:2–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt: 3Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. 4Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. 5Qui dixit ad eum: 6Justam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant. 7Ad filios autem Israël loqueris hæc: 8Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas. 9Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. 10Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus. 11Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.

Read in Logos