The Future of Bible Study Is Here.
Numbers 27:1–10
1 Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. 2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt: 3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. 4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. 5 Qui dixit ad eum: 6 Justam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant. 7 Ad filios autem Israël loqueris hæc: 8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas. 9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. 10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|