Logos Bible Study

Numbers 26:29–37

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

29De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum. 30Galaad habuit filios: Jezer, a quo familia Jezeritarum: et Helec, a quo familia Helecitarum: 31et Asriel, a quo familia Asrielitarum: et Sechem, a quo familia Sechemitarum: 32et Semida, a quo familia Semidaitarum: et Hepher, a quo familia Hepheritarum. 33Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias: quarum ista sunt nomina: Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. 34Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti. 35Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum: Becher, a quo familia Becheritarum: Thehen, a quo familia Thehenitarum. 36Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum. 37Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim: quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.

Read in Logos