Logos Bible Study

Numbers 22:1–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. 2Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo, 3et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent, 4dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. 5Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. 6Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. 7Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, 8ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: 9Quid sibi volunt homines isti apud te? 10Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, 11dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. 12Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. 13Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. 14Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum.

15Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. 16Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me:

Read in Logos