Logos Bible Study

Numbers 20:22–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom: 23ubi locutus est Dominus ad Moysen: 24Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis. 25Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. 26Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus: Aaron colligetur, et morietur ibi. 27Fecit Moyses ut præceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. 28Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus. 29Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. 30Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas.

Read in Logos