Logos Bible Study

Numbers 2:17–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

17Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.

18Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. 19Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti. 20Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 21Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. 22In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. 23Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. 24Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur.

Read in Logos