Logos Bible Study

Numbers 18:21–32

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis: 22ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, 23solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, 24decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.

25Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 26Præcipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ, 27ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus: 28et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. 29Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. 30Dicesque ad eos: Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias: 31et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. 32Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.

Read in Logos