Logos Bible Study

Numbers 16:30–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

30sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.

31Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum: 32et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum, 33descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. 34At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat.

Read in Logos