Logos Bible Study

Numbers 14:11–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis? 12Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est. 13Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, 14et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: 15quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant: 16Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine? 17Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens: 18Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. 19Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum. 20Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum.

Read in Logos