Logos Bible Study

Numbers 28–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

281Dixit quoque Dominus ad Moysen: 2Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. 3Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum: 4unum offeretis mane, et alterum ad vesperum: 5decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. 6Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. 7Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. 8Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. 9Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba: 10quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. 11In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, 12et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes: 13et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. 14Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. 15Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. 16Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, 17et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis. 18Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. 19Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 20et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, 21et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos. 22Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, 23præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. 24Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. 25Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo. 26Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. 27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: 28atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, 29per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, 30qui mactatur pro expiatione: præter holocaustum sempiternum et liba ejus. 31Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

291Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. 2Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: 3et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 4unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem: 5et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, 6præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. 7Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. 8Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 9et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 10decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem: 11et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. 12Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. 13Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 14et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, 15et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim: 16et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. 17In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 18sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 19et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. 20Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 21sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 22et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. 23Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 24sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 25et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 26Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 27sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 28et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 29Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 30sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 31et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 32Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 33sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 34et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 35Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, 36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 37sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 38et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 39Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

301Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat. 2Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus: 3Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. 4Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: 5quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit. 6Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. 7Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento: 8quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. 9Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. 10Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. 11Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, 12si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. 13Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. 14Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. 15Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit. 16Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. 17Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.

Read in Logos