Logos Bible Study

Numbers 14–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

141Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, 2et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes: 3Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum? 4Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum. 5Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël. 6At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, 7et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. 8Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. 9Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. 10Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël.

11Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis? 12Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est. 13Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, 14et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: 15quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant: 16Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine? 17Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens: 18Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. 19Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum. 20Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum. 21Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra. 22Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meæ, 23non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam. 24Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam. 25Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri. 26Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 27Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israël audivi. 28Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. 29In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me, 30non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun. 31Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit. 32Vestra cadavera jacebunt in solitudine. 33Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto, 34juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam: 35quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur. 36Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala, 37mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. 38Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.

39Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis. 40Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus. 41Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? 42nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris. 43Amalecites et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino: nec erit Dominus vobiscum. 44At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris. 45Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.

151Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ, quam ego dabo vobis, 3et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus: 4offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similæ, decimam partem ephi, conspersæ oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin: 5et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos 6et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin: 7et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino. 8Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, 9dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin: 10et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino. 11Sic facies 12per singulos boves et arietes et agnos et hædos. 13Tam indigenæ quam peregrini 14eodem ritu offerent sacrificia. 15Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.

16Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 17Loquere filiis Israël, et dices ad eos: 18Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, 19et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino 20de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis, 21ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.

22Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen, 23et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra, 24oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificium ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato: 25et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo: 26et dimittetur universæ plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. 27Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo: 28et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi. 29Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. 30Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo: 31verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.

32Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati, 33obtulerunt eum Moysi et Aaron et universæ multitudini. 34Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. 35Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. 36Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus.

37Dixit quoque Dominus ad Moysen: 38Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas: 39quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, 40sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo. 41Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester.

Read in Logos