Logos Bible Study

Matthew 5:1–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, 2et aperiens os suum docebat eos dicens: 3Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum. 4Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. 5Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. 6Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. 7Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. 8Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. 9Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. 10Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. 11Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: 12gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.

Read in Logos
Matthew 5:10: ...Blessed are those who are persecuted for righteousness’ sake, for theirs is the kingdom of heaven.