The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 3:5–10
5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem; 6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. 7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? 8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. 9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. 10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|