Logos Bible Study

Matthew 28:1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. 2Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: 3erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. 4Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. 5Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. 6Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. 7Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis. 8Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.

Read in Logos
Matthew 28:6: He is not here, for he has risen, as he said. Come, see the place where he lay.