Logos Bible Study

Matthew 27:61–66

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

61Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.

62Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum, 63dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. 64Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. 65Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. 66Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.

Read in Logos