Logos Bible Study

Matthew 27:45–50

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

45A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? 47Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. 48Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. 49Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. 50Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.

Read in Logos