Logos Bible Study

Matthew 27:36–43

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

36Et sedentes servabant eum. 37Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. 38Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. 39Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, 40et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. 41Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: 42Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: 43confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.

Read in Logos