Logos Bible Study

Matthew 27:33–38

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

33Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. 34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. 35Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 36Et sedentes servabant eum. 37Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. 38Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.

Read in Logos