Logos Bible Study

Matthew 27:11–26

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. 12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. 13Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? 14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. 15Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent: 16habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. 17Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? 18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 20Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. 21Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. 22Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? 23Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. 24Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. 25Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. 26Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.

Read in Logos