Logos Bible Study

Matthew 26:21–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. 22Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? 23At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. 25Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.

Read in Logos