Logos Bible Study

Matthew 26:20–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

20Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. 21Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. 22Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? 23At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.

Read in Logos