Logos Bible Study

Matthew 25:31–46

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: 32et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: 33et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris. 34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: 35esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: 36nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. 37Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? 38quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? 39aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? 40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. 41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus: 42esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: 43hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. 44Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? 45Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. 46Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam.

Read in Logos
Matthew 25:34: Then the King will say to those on his right, ‛Come, you who are blessed by my Father, inherit the kingdom prepared for you from the foundation of the world.’