Logos Bible Study

Matthew 24:43–51

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

43Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 44Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. 45Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? 46Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. 47Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. 48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: 49et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis: 50veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat: 51et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.

Read in Logos