Logos Bible Study

Matthew 24:23–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

23Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. 24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. 25Ecce prædixi vobis. 26Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere. 27Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. 28Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.

29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur: 30et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. 31Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.

32Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: 33ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis. 34Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.

Read in Logos