The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 24:20–27
20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato: 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. 23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. 24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. 25 Ecce prædixi vobis. 26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere. 27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|