The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 24:14–22
14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: 16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes: 17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua: 18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. 19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!
20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato: 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|