Logos Bible Study

Matthew 23:23–33

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

23Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! hæc oportuit facere, et illa non omittere. 24Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. 25Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia! 26Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. 27Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia! 28Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. 29Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, 30et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum! 31itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. 32Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 33Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ?

Read in Logos